Ratio corrigendi Fastos confirmata et nomine
           omnium, qui ad Calendarii correctionem
            delecti sunt, oblata sanctissimo Domino 
                         nostro Gregorio XIII.
 

         Res agitur ad catholicae Romanae Ecclesiae dignitatem
tuendam necessaria, diei scilicet festi Paschatis iuxta veterum
Patrum normam restitutio. Qua in re ob christianae reipublicae
commodum potest quidem catholica Ecclesia, a cuius cervice
iugum servile ceremoniarum legis Mosaicae Christus liberator
noster sua morte iam depulit, rursus constituere, ut huius diei
sacra sollemnia sanctaeque ceremoniae alio tempore celebrentur;
sed quoniam id nulla reipublicae ratio postulare videtur, pro-
fecto ipsius ecclesiae Majestati congruum est, ut quod de Pas-
chatis celebratione a concilio Nicaeno olim decretum fuit, id
stricte ac diligenter in posterum observetur.

        Quoniam autem de praecipuis diebus festis et ceremoniis
legis evangelicae inter omnes conveniat (solet enim in iis dis-
sensio discrepantiam ac dubitationem dogmatum fidei in ani-
mos hominum inducere), studiosissime curandum est, ut error,
qui propter aequinoctii mobilitatem et propter inconstantem
lunaris cycli rationem in Fastos sive Calendarium sensim irre-
pit, omnio eripiatur atque ad certam constantemque (quoad
eius fieri potest) rationem unacum Fastorum correctione cursus
annui finiantur, idque sancta Tridentina synodus Summo Ponti-
fici una comprehensione emendationis Breviarii iam complexae
reservavit. Ob eam igitur causam sanctissimus Dominus noster
Gregorius XIII. (quae est eius singularis prudentia et vigilantia),
ne quod ex omnium saeculorum memoria proprium Pontificis
Maximi esse solet id praetermisisse videatur, deesse non potuit,
quin in maximis suis curis aliquid temporis impertiat huic
quoque cogitationi, quoddam itaque compendium novae rationis
restituendi Calendarium ad catholicos reipublicae christianae
principes primariasque accademias non ita pridem misit, illosque
de ea re sententiam rogavit, qui pene omnes partim literis suis
partim eruditorum hominum scriptis Calendarii atque anni emen-
dationem non laudant solum sed etiam urgent Summum Ponti-
ficem orando obsecrando hortandoque, ut munus olim susceptum
a maioribus suis optato tandem expleat. Illam quoque novam ab
Aloysio Lilio olim excogitatam restituendi Calendarii rationem
sive cyclum Epactarum omnes, quotquot quale sit animad-
verterunt, certe probant, praeterquam paucis, qui abiectis cyclis
lunaribus ad hoc usque tempus ab Ecclesia religiose retentis
eam in varias dificillimas ac laboriosissimas astrologorum ra-
tiones concludere et continere vellent. Et ii quidem, quamquam
Epactarum cyclo astronomicas tabulas praeferunt, eumdem tamen
cyclum propter perennitatem facilemque rationem corrigendi
errores, qui deinceps oriri possunt, ceteris aliis anteponunt.

           Centum fere et sexaginta quinque anni sunt, cum Petrus
de Aliaco Cardinalis Cammeracensis homo divinarum humana-
rumque rerum peritissimus huiusmodi emendationem in concilio
Constantiensi agressus est; eam exinde Nicolaus Cusanus Car-
dinalis eruditissimus persequi studuit; tentarunt postea alii doc-
tissimi atque amplissimi viri in Lateranensi concilio, qui tamen
paucorum contentione, cum alii nimis exigue et exiliter ad
astrologorum calculos revocare Ecclesiam cuperent alii contra
censerent semel receptos ab Ecclesia cyclos quantumvis mancos
mordicus retinendos, rem inchoatam totiesque tractatam et agi-
tatam ad extremum imperfectam reliquerunt. Nunc autem,
cum de eadem re non modo fere omnes, ad quos missum Calen-
darii compendium fuerat, responsa iam dederint, sed plerique
alii excellentes viri, qui idem compendium legerunt, docte et
copiose etiam scripserint, profecto non videmus quid obstet,
cur manus extrema huic tam praeclaro operi non accedat,
praesertim quoniam imperator, summi reges primariaeque acca-
demiae pene omnes cum Pontifice Maxino faciunt idemque
sentiunt. Igitur sanctissimus Dominus noster, cui dudum placitum
fuerat, ut nos huiusmodi correctionis munus susciperemus, id
penitus intelligens nobis mandavit, ut opus sane arduum ac
difficile, in quo diu seperatim et coniunctim elaboravimus,
tandem perficiendum curaremus; nos igitur, quibus maximae
curae esse debet, ut optimi ac prudentissimi Pontificis mandata
pro virili parte exequeremur, hanc viam et rationem vivimus.
Primo omnium consensu et voluntate quasdam assumpsimus
hypotheses, quae ad cyclos, quos lunares sive decemnovenales
appellant, examinandum necessariae nobis visae sunt, ac iuxta
exactam illarum rationem cyclos, quos habere potuimus, tam
a veteribus tam a recentioribus inventos diligentissime perpen-
dimus atque inter nos contulimus; deinde illum delegimus
Cyclum, qui nostro et magnorum virorum, qui de ea re scri-
pserunt, iudicio videtur ceteris praeferendus; postremo reliqua
apposuimus, quae ad absolvendum opus praecipue pertinere
censuimus, sic ut ei non aliud deesse videatur, quam ut sanc-
tissimus Dominus noster, ni sibi melior cyclus fuerit oblatus,
qui tamen iisdem hypothesibus probari potuerit, Calendarium
suo decreto confirmet et a cunctis observandum praecipiat.
 

              De recta examinandorum cyclorum ratione.

        Cycli lunares in Calendario ad sacrum diem festum Pas-
chatis perpetuo inveniendum constitui sine errore nequeunt
proptera, quod non ad veros luminarium motus, qui inaequales
sunt, accomodari possunt, sed tantum diriguntur ad normam
illorum motuum, quos astronomi sibi assumunt aequales vo-
cantque medios motus quasi solos idoneos ad inquirendum veros
motus. Accedit etiam, quod - cum lunaris mensis XXIX dies
et XII horas minutasque aliquot horae particulas contineat
minorque sit lunaris annus anno solari diebus fere XI - fieri
non potest, ut solaribus mensibus in ipso Calendario distributis
lunares aptentur menses inter se aequales, verum alii XXIX
dierum alii XXX dierum sibi invicem succedentes continuato
fere ordine collocantur, ex XI autem diebus, quibus solaris
annus lunarem superat, interdum binis interdum ternis quibus-
que annis unus conficitur mensis, qui lunari anno interiectus
apellatur embolismicus. Haec vero sic inter se componi
nequeunt, ut loca coniunctionis et oppositionis luminarium
in cyclo assignata noviluniis pleniluniisque mediis examussim
respondeant; quin saepe numero ab ipsis discrepent aliquot horis
necesse est. Quum igitur duorum vel plurium inter se cyclorum
rationem expendere volumus, ea tantum regula utendum est,
ut cyclus, qui ad ipsius medii motus numerum propius accedit,
is minora contineat errata idemque prae ceteris sit eligendus.
Ad id autem iudicandum has hypotheses assumere oportet.
 

                                     Hypotheses.

       I.  Dies, qui XXIV horis finitur, iuxta veterem sacro-
sanctae Romanae Ecclesiae consuetudinem a media nocte in-
cipiat, ac doctrinae causa in quatuor (ut olim apud Hebraeos)
dividitur partes sive quadrantes, quorum quisque sex horis
complectitur.

      II. Si plenilunium in aliquo ex tribus primis diei qua-
drantibus esse contingat, in eumdem diem incidere dicatur; si
vero in postremo quadrante id accidat, sequentis diei esse in-
telligatur. In novilunio autem ratio tam exquisita non est exi-
genda.

      III.  Sacri concilii Nicaeni decreto statutum est, ut die
dominico, qui proxime succedit lunae XIV. primi mensis, Pascha
celebretur; is vero apud Hebraeos vocatur primus mensis, cuius
luna XIV. vel attingit vel propius sequitur vernum aequi-
noctium; huiusmodi autem luna proxime antecedit plenilunium
sive lunam XV. Ex iis perspicuum est, Pascha nisi intra XV.
et XXI. lunam primi mensis rite celebrari non posse.

    IV. Quoniam autem veterum ac recentiorum observatione
compertum est, aequinoctia intra aliquot annorum intervalla
integrum diem anticipare, necessarium omnino est, duorum
dierum numero vernum aequinoctium concludi, nempe XX. et
XXI. diei Martii, ita ut in aequinoctii antecessione, si luna XIV.,
quandoque incidat in XX. diem Martii, et ad primum mensem
attinere quoque dicatur; ante tamen XXII. diem Martii Pascha
celebrari nequaquam debet.

       V. In Paschatis celebratione minus erratum est, si in se-
cundo mense quam si in duodecimo mense dies festus celebretur,
quoniam in secundo mense lex Mosis id fieri aliquando per-
mittebat, duodecimo autem mense nunquam.

       VI. In XIV. luna propter Quartodecimanorum haeresim
omnino prohibetur Paschatis celebratio; idcirco maius erratum
est, si in XIV. quam si post XXI. lunam dies festus huius-
modi agatur.

     VII. Si igitur erratum committitur in cyclo, deterius est,
si locus coniunctionis atque oppositionis luminarium antecedat,
quam si consequatur novilunia ac plenilunia media.
 

     Quae de Calendarii emendatione omnium consensione
             determinavimus usque ad diem 8. Septembris
                                anni 1580 haec sunt:

    Cyclum Epactarum cyclis omnibus, qui ad hunc usque
diem editi sunt, antecellere existimamus, cum inter ceteros
solus sit perennis in Calendario adhibita interdum aequatione,
ut in explicatione Calendarii declaratur. Quocirca, nisi alius
cyclus perennis inveniatur, qui novilunia pleniluniaque verius
ostendat, is Summi Pontificis decreto pro correctione Calendarii
promulgandus est. Aequinoctium vernum reducendum est ad
diem XXI. Martii, ubi nimirum contingebat tempore concilii
Nicaeni; hac enim ratione iidem erunt termini paschales,
nichilque in Breviario aut in Missali immutabitur. Id autem
commodissime fiat per subductionem decem simul dierum unius
anni, tot enim dies a concilio Nicaeno ad nostra usque tempora
aequinoctium sedem suam antevertisse observatum est, cum a
die XXI. Martii ad diem XI. eiusdem mensis regressum sit.
Decem autem ii dies minore cum incommodo eximentur de
mense Octobri anni 1581, isque correctionis annus dici poterit,
sequens vero 1582 primus annus correctus appelletur, in quo
et in posteris deinceps annis aequinoctia et solstitia atque una
dies festi mobiles et stabiles in eisdem erunt diebus, quos
tempore concilii Nicaeni habuerunt. Ut autem in anno correc-
tionis dies festi rite celebrentur, conficiendum est proprium
illius anni Calendarium, in quo mensi Octobri desint decem
dies. Quod si decretum Summi Pontificis ad Indias nuper in-
ventas tam cito fortassis pervenire non possit, ut correctio fiat
anno 1581, Calendarium componatur illi anno congruum, in
quo huiusmodi correctio commode apud Indos fieri poterit. Ne
in posterum a die XXI. Martii aequinoctium vernum iterum
recedat, de singulis 400 annis terni dies subducendi sunt sic,
ut priores tres anni centesimi sint communes et non bissex-
tiles, quartus autem centesimus sit bissextilis, ut fusius in
compendio novae rationis restituendi Calendarium declaratur.
Annus enim Alphonsi inter maximum et minimum tanquam
medius assumendus est, qui quidem constat diebus 365 horis 5
minutis 49 et cetera, ita ut secundum huius anni cursum aequi-
noctium antevertat sedem suam in Calendario die integro in
annis pene 134 hoc est diebus tribus in annis 400 fere.
Quoniam novilunia versus initia mensium in annis 312 1/2 ferme
regrediuntur uno die, aequatio adhibenda est singulis 300 annis.
Ne autem negligantur illi residui anni 12 1/2, qui in annis 2400
tertiam fere diei partem conficiunt, tunc aequatio illa trans-
ferrenda est in sequentem centesimum annum, ita ut tunc in
400 annis aequatio lunae adhibeatur, idque in quibuslibet
2400 annis semel tantum fiet; quae quidem aequationes copio-
sius in declaratione Calendarii exponuntur. Quo dies festus
Paschatis rite celebretur ne mirum post XIV. lunam non autem
in ipsa XIV. luna aut ante, Epactae in Calendario, quae in
locum aurei numeri succedunt, sic dispositae sunt, ut pleni-
lunium seu dies XV. lunae in Calendario potius sequatur quam
antecedat plenilunium medium astronomicum iuxta hypotheses
paulo ante conscriptas et a nobis omnium calculis receptas et
assumptas, quae examussim debent observari.

      Iam vero secundum has hypotheses examinavimus Epac-
tarum cyclum ad pleniluniorum paschalium inventionem annos
fere 3000, cyclumque recte indicare huiusmodi plenilunia in-
venimus. Nunc tantum superest, ut propter Martyrologium
perpendantur novilunia aliorum mensium saltem usque ad
1000 annos; id quod iam ceptum est, et intra paucos dies Deo
iuvante finietur.

       Si quis novus perennis cyclus a quopiam proponatur, ille
per easdem hypotheses diligenter examinandus est, qui, si
cyclo Epactarum verior aptiorque fuerit, eum ipsi Epactarum
cyclo anteferrendum existimamus.

        Poro propter subductionem decem dierum in anno correc-
tionis litera Dominicalis, quae a principio anni usque ad men-
sem Octobrem, a quo decem illi dies eximendi sunt, currit,
in alteram mutari debet, quae inserviat usque ad finem anni,
quemadmodum in anno bissextili fit in die festo S. Mathiae
diei intercalandi causa. Ob subtractionem item trium dierum
in singulis annis 400 cyclus literarum dominicalium necessario
complectitur annos 400; quam ob rem opere pretium esse duximus,
ut singulares conficiantur literarum dominicalium cycli, quorum
quilibet 28 annos contineat singulis centesimis annis, de quibus
una dies subtrahitur, inserviens, idque ut in quolibet anno
litera dominicalis per regulam ad hoc usque tempus usitatam
ab omnibus queat commodius inveniri.

       Hanc Calendarii emendandi rationem a nobis diligentissime
perpensam omniumque iudicio comprobatam ac subscriptione
firmatam beatissimo Papae nostro Gregorio XIII. qua decet
reverentia, veneratione et observantia offerimus, et ab omni-
potente Deo precamur, ut quod Summus Pontifex ad catholicae
Ecclesiae et reipublicae christianae dignitatem conservandam
amplificandamque summo studio assiduisque laboribus contendit,
id tandem divini ipsius numinis ope felicissime consequatur.
 
 

Datum Romae die festo exaltationis S. Crucis anno MDLXXX.
 
 

Haec ita, uti suprascripta sunt, omnes probaverunt et subscripserunt:
 

     + Ego Gul. Sirletus Cardinalis tit. S. Laurentii in Palisperna.

     Ego Leonardus Abel Melitensis Juris Utriusque Doctor
et Reverendissimi Patriarchae Antiocheni interpres subscrip-
tionem ipsius Reverendissimi Domini Patriarchae lingua Chal-
daica et Arabica notatam fideliter in hunc modum sum inter-
pretatus: Ego Ignatius cognitus Patriarcha Antiochiae Syriae
totius nationis Syrorum; et haec quidem Chaldaice. Arabice
vero: Ego Ignatius cognitus nomine Necmet Alla Patriarcha
Antiochiae totius nationis Syrorum.

     Ego Vincentius Laureus Episcopus Montis Regalis.

     Ego Seraphinus Olivarius Rotae Auditor. Gallus.

     Ego Christophorus Clavius professus Societatis Jesu. Germanus.

     Ego Petrus Ciaconus. Hispanus.

     Ego Antonius Lilius Artium et Medicinae Doctor, Aloysii frater. Calaber.

     Ego F. Ignatius Dantes Ord. Praed. in almo Gymnasio Bononiensi Mathematicae disciplinae professor. Perusinus.

                                                      _____________________

Quelle: 
Ferdinand Kaltenbrunner: Beiträge zur Geschichte der Gregorianischen Kalenderreform: 
I. Die Commission unter Gregor XIII. nach Handschriften der Vaticanischen Bibliothek. 
In: Sitzungsberichte der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften. Philosophisch- Historische Classe. Band 97. Wien, 1881. In Commission bei Karl Gerold's Sohn. Seite 7 - 54. Abschrift und HTML-Version von Joachim Krüger, Oktober MMIV.