Henk-Reints.nl
maart 2009
intro

Het onderstaande is een uit 1580 daterend verslag van de kalenderhervormingscommissie waarvan Clavius lid was. Ik heb dit gevonden op de site van Joachim Krüger via CALNDR-L@LISTSERV.ECU.EDU. Ik ben nog niet aan vertalen toegekomen, maar voor de volledigheid zet ik het toch maar vast onvertaald in dezelfde layout als de rest op deze website.

Copyright en Disclaimer


Ratio corrigendi Fastos confirmata et nomine
omnium, qui ad Calendarii correctionem
delecti sunt, oblata sanctissimo Domino
nostro Gregorio XIII.

Res agitur ad catholicae Romanae Ecclesiae dignitatem tuendam necessaria, diei scilicet festi Paschatis iuxta veterum Patrum normam restitutio. Qua in re ob christianae reipublicae commodum potest quidem catholica Ecclesia, a cuius cervice iugum servile ceremoniarum legis Mosaicae Christus liberator noster sua morte iam depulit, rursus constituere, ut huius diei sacra sollemnia sanctaeque ceremoniae alio tempore celebrentur; sed quoniam id nulla reipublicae ratio postulare videtur, profecto ipsius ecclesiae Majestati congruum est, ut quod de Paschatis celebratione a concilio Nicaeno olim decretum fuit, id stricte ac diligenter in posterum observetur.

Quoniam autem de praecipuis diebus festis et ceremoniis legis evangelicae inter omnes conveniat (solet enim in iis dissensio discrepantiam ac dubitationem dogmatum fidei in animos hominum inducere), studiosissime curandum est, ut error, qui propter aequinoctii mobilitatem et propter inconstantem lunaris cycli rationem in Fastos sive Calendarium sensim irrepit, omnio eripiatur atque ad certam constantemque (quoad eius fieri potest) rationem unacum Fastorum correctione cursus annui finiantur, idque sancta Tridentina synodus Summo Pontifici una comprehensione emendationis Breviarii iam complexae reservavit. Ob eam igitur causam sanctissimus Dominus noster Gregorius XIII. (quae est eius singularis prudentia et vigilantia), ne quod ex omnium saeculorum memoria proprium Pontificis Maximi esse solet id praetermisisse videatur, deesse non potuit, quin in maximis suis curis aliquid temporis impertiat huic quoque cogitationi, quoddam itaque compendium novae rationis restituendi Calendarium ad catholicos reipublicae christianae principes primariasque accademias non ita pridem misit, illosque de ea re sententiam rogavit, qui pene omnes partim literis suis partim eruditorum hominum scriptis Calendarii atque anni emendationem non laudant solum sed etiam urgent Summum Pontificem orando obsecrando hortandoque, ut munus olim susceptum a maioribus suis optato tandem expleat. Illam quoque novam ab Aloysio Lilio olim excogitatam restituendi Calendarii rationem sive cyclum Epactarum omnes, quotquot quale sit animadverterunt, certe probant, praeterquam paucis, qui abiectis cyclis lunaribus ad hoc usque tempus ab Ecclesia religiose retentis eam in varias dificillimas ac laboriosissimas astrologorum rationes concludere et continere vellent. Et ii quidem, quamquam Epactarum cyclo astronomicas tabulas praeferunt, eumdem tamen cyclum propter perennitatem facilemque rationem corrigendi errores, qui deinceps oriri possunt, ceteris aliis anteponunt.

Centum fere et sexaginta quinque anni sunt, cum Petrus de Aliaco Cardinalis Cammeracensis homo divinarum humanarumque rerum peritissimus huiusmodi emendationem in concilio Constantiensi agressus est; eam exinde Nicolaus Cusanus Cardinalis eruditissimus persequi studuit; tentarunt postea alii doctissimi atque amplissimi viri in Lateranensi concilio, qui tamen paucorum contentione, cum alii nimis exigue et exiliter ad astrologorum calculos revocare Ecclesiam cuperent alii contra censerent semel receptos ab Ecclesia cyclos quantumvis mancos mordicus retinendos, rem inchoatam totiesque tractatam et agitatam ad extremum imperfectam reliquerunt. Nunc autem, cum de eadem re non modo fere omnes, ad quos missum Calendarii compendium fuerat, responsa iam dederint, sed plerique alii excellentes viri, qui idem compendium legerunt, docte et copiose etiam scripserint, profecto non videmus quid obstet, cur manus extrema huic tam praeclaro operi non accedat, praesertim quoniam imperator, summi reges primariaeque accademiae pene omnes cum Pontifice Maxino faciunt idemque sentiunt. Igitur sanctissimus Dominus noster, cui dudum placitum fuerat, ut nos huiusmodi correctionis munus susciperemus, id penitus intelligens nobis mandavit, ut opus sane arduum ac difficile, in quo diu seperatim et coniunctim elaboravimus, tandem perficiendum curaremus; nos igitur, quibus maximae curae esse debet, ut optimi ac prudentissimi Pontificis mandata pro virili parte exequeremur, hanc viam et rationem vivimus. Primo omnium consensu et voluntate quasdam assumpsimus hypotheses, quae ad cyclos, quos lunares sive decemnovenales appellant, examinandum necessariae nobis visae sunt, ac iuxta exactam illarum rationem cyclos, quos habere potuimus, tam a veteribus tam a recentioribus inventos diligentissime perpendimus atque inter nos contulimus; deinde illum delegimus Cyclum, qui nostro et magnorum virorum, qui de ea re scripserunt, iudicio videtur ceteris praeferendus; postremo reliqua apposuimus, quae ad absolvendum opus praecipue pertinere censuimus, sic ut ei non aliud deesse videatur, quam ut sanctissimus Dominus noster, ni sibi melior cyclus fuerit oblatus, qui tamen iisdem hypothesibus probari potuerit, Calendarium suo decreto confirmet et a cunctis observandum praecipiat.

De recta examinandorum cyclorum ratione.

Cycli lunares in Calendario ad sacrum diem festum Paschatis perpetuo inveniendum constitui sine errore nequeunt proptera, quod non ad veros luminarium motus, qui inaequales sunt, accomodari possunt, sed tantum diriguntur ad normam illorum motuum, quos astronomi sibi assumunt aequales vocantque medios motus quasi solos idoneos ad inquirendum veros motus. Accedit etiam, quod - cum lunaris mensis XXIX dies et XII horas minutasque aliquot horae particulas contineat minorque sit lunaris annus anno solari diebus fere XI - fieri non potest, ut solaribus mensibus in ipso Calendario distributis lunares aptentur menses inter se aequales, verum alii XXIX dierum alii XXX dierum sibi invicem succedentes continuato fere ordine collocantur, ex XI autem diebus, quibus solaris annus lunarem superat, interdum binis interdum ternis quibusque annis unus conficitur mensis, qui lunari anno interiectus apellatur embolismicus. Haec vero sic inter se componi nequeunt, ut loca coniunctionis et oppositionis luminarium in cyclo assignata noviluniis pleniluniisque mediis examussim respondeant; quin saepe numero ab ipsis discrepent aliquot horis necesse est. Quum igitur duorum vel plurium inter se cyclorum rationem expendere volumus, ea tantum regula utendum est, ut cyclus, qui ad ipsius medii motus numerum propius accedit, is minora contineat errata idemque prae ceteris sit eligendus. Ad id autem iudicandum has hypotheses assumere oportet.

Hypotheses.

I. Dies, qui XXIV horis finitur, iuxta veterem sacrosanctae Romanae Ecclesiae consuetudinem a media nocte incipiat, ac doctrinae causa in quatuor (ut olim apud Hebraeos) dividitur partes sive quadrantes, quorum quisque sex horis complectitur.

II. Si plenilunium in aliquo ex tribus primis diei quadrantibus esse contingat, in eumdem diem incidere dicatur; si vero in postremo quadrante id accidat, sequentis diei esse intelligatur. In novilunio autem ratio tam exquisita non est exigenda.

III. Sacri concilii Nicaeni decreto statutum est, ut die dominico, qui proxime succedit lunae XIV. primi mensis, Pascha celebretur; is vero apud Hebraeos vocatur primus mensis, cuius luna XIV. vel attingit vel propius sequitur vernum aequinoctium; huiusmodi autem luna proxime antecedit plenilunium sive lunam XV. Ex iis perspicuum est, Pascha nisi intra XV. et XXI. lunam primi mensis rite celebrari non posse.

IV. Quoniam autem veterum ac recentiorum observatione compertum est, aequinoctia intra aliquot annorum intervalla integrum diem anticipare, necessarium omnino est, duorum dierum numero vernum aequinoctium concludi, nempe XX. et XXI. diei Martii, ita ut in aequinoctii antecessione, si luna XIV., quandoque incidat in XX. diem Martii, et ad primum mensem attinere quoque dicatur; ante tamen XXII. diem Martii Pascha celebrari nequaquam debet.

V. In Paschatis celebratione minus erratum est, si in secundo mense quam si in duodecimo mense dies festus celebretur, quoniam in secundo mense lex Mosis id fieri aliquando permittebat, duodecimo autem mense nunquam.

VI. In XIV. luna propter Quartodecimanorum haeresim omnino prohibetur Paschatis celebratio; idcirco maius erratum est, si in XIV. quam si post XXI. lunam dies festus huiusmodi agatur.

VII. Si igitur erratum committitur in cyclo, deterius est, si locus coniunctionis atque oppositionis luminarium antecedat, quam si consequatur novilunia ac plenilunia media.

Quae de Calendarii emendatione omnium consensione
determinavimus usque ad diem 8. Septembris
anni 1580 haec sunt:

Cyclum Epactarum cyclis omnibus, qui ad hunc usque diem editi sunt, antecellere existimamus, cum inter ceteros solus sit perennis in Calendario adhibita interdum aequatione, ut in explicatione Calendarii declaratur. Quocirca, nisi alius cyclus perennis inveniatur, qui novilunia pleniluniaque verius ostendat, is Summi Pontificis decreto pro correctione Calendarii promulgandus est. Aequinoctium vernum reducendum est ad diem XXI. Martii, ubi nimirum contingebat tempore concilii Nicaeni; hac enim ratione iidem erunt termini paschales, nichilque in Breviario aut in Missali immutabitur. Id autem commodissime fiat per subductionem decem simul dierum unius anni, tot enim dies a concilio Nicaeno ad nostra usque tempora aequinoctium sedem suam antevertisse observatum est, cum a die XXI. Martii ad diem XI. eiusdem mensis regressum sit. Decem autem ii dies minore cum incommodo eximentur de mense Octobri anni 1581, isque correctionis annus dici poterit, sequens vero 1582 primus annus correctus appelletur, in quo et in posteris deinceps annis aequinoctia et solstitia atque una dies festi mobiles et stabiles in eisdem erunt diebus, quos tempore concilii Nicaeni habuerunt. Ut autem in anno correctionis dies festi rite celebrentur, conficiendum est proprium illius anni Calendarium, in quo mensi Octobri desint decem dies. Quod si decretum Summi Pontificis ad Indias nuper inventas tam cito fortassis pervenire non possit, ut correctio fiat anno 1581, Calendarium componatur illi anno congruum, in quo huiusmodi correctio commode apud Indos fieri poterit. Ne in posterum a die XXI. Martii aequinoctium vernum iterum recedat, de singulis 400 annis terni dies subducendi sunt sic, ut priores tres anni centesimi sint communes et non bissextiles, quartus autem centesimus sit bissextilis, ut fusius in compendio novae rationis restituendi Calendarium declaratur. Annus enim Alphonsi inter maximum et minimum tanquam medius assumendus est, qui quidem constat diebus 365 horis 5 minutis 49 et cetera, ita ut secundum huius anni cursum aequinoctium antevertat sedem suam in Calendario die integro in annis pene 134 hoc est diebus tribus in annis 400 fere. Quoniam novilunia versus initia mensium in annis 312 1/2 ferme regrediuntur uno die, aequatio adhibenda est singulis 300 annis. Ne autem negligantur illi residui anni 12 1/2, qui in annis 2400 tertiam fere diei partem conficiunt, tunc aequatio illa transferrenda est in sequentem centesimum annum, ita ut tunc in 400 annis aequatio lunae adhibeatur, idque in quibuslibet 2400 annis semel tantum fiet; quae quidem aequationes copiosius in declaratione Calendarii exponuntur. Quo dies festus Paschatis rite celebretur ne mirum post XIV. lunam non autem in ipsa XIV. luna aut ante, Epactae in Calendario, quae in locum aurei numeri succedunt, sic dispositae sunt, ut plenilunium seu dies XV. lunae in Calendario potius sequatur quam antecedat plenilunium medium astronomicum iuxta hypotheses paulo ante conscriptas et a nobis omnium calculis receptas et assumptas, quae examussim debent observari.

Iam vero secundum has hypotheses examinavimus Epactarum cyclum ad pleniluniorum paschalium inventionem annos fere 3000, cyclumque recte indicare huiusmodi plenilunia invenimus. Nunc tantum superest, ut propter Martyrologium perpendantur novilunia aliorum mensium saltem usque ad 1000 annos; id quod iam ceptum est, et intra paucos dies Deo iuvante finietur.

Si quis novus perennis cyclus a quopiam proponatur, ille per easdem hypotheses diligenter examinandus est, qui, si cyclo Epactarum verior aptiorque fuerit, eum ipsi Epactarum cyclo anteferrendum existimamus.

Poro propter subductionem decem dierum in anno correctionis litera Dominicalis, quae a principio anni usque ad mensem Octobrem, a quo decem illi dies eximendi sunt, currit, in alteram mutari debet, quae inserviat usque ad finem anni, quemadmodum in anno bissextili fit in die festo S. Mathiae diei intercalandi causa. Ob subtractionem item trium dierum in singulis annis 400 cyclus literarum dominicalium necessario complectitur annos 400; quam ob rem opere pretium esse duximus, ut singulares conficiantur literarum dominicalium cycli, quorum quilibet 28 annos contineat singulis centesimis annis, de quibus una dies subtrahitur, inserviens, idque ut in quolibet anno litera dominicalis per regulam ad hoc usque tempus usitatam ab omnibus queat commodius inveniri.

Hanc Calendarii emendandi rationem a nobis diligentissime perpensam omniumque iudicio comprobatam ac subscriptione firmatam beatissimo Papae nostro Gregorio XIII. qua decet reverentia, veneratione et observantia offerimus, et ab omnipotente Deo precamur, ut quod Summus Pontifex ad catholicae Ecclesiae et reipublicae christianae dignitatem conservandam amplificandamque summo studio assiduisque laboribus contendit, id tandem divini ipsius numinis ope felicissime consequatur.

 

Datum Romae die festo exaltationis S. Crucis anno MDLXXX.

 

Haec ita, uti suprascripta sunt, omnes probaverunt et subscripserunt:

+ Ego Gul. Sirletus Cardinalis tit. S. Laurentii in Palisperna.

Ego Leonardus Abel Melitensis Juris Utriusque Doctor et Reverendissimi Patriarchae Antiocheni interpres subscriptionem ipsius Reverendissimi Domini Patriarchae lingua Chaldaica et Arabica notatam fideliter in hunc modum sum interpretatus: Ego Ignatius cognitus Patriarcha Antiochiae Syriae totius nationis Syrorum; et haec quidem Chaldaice. Arabice vero: Ego Ignatius cognitus nomine Necmet Alla Patriarcha Antiochiae totius nationis Syrorum.

Ego Vincentius Laureus Episcopus Montis Regalis.

Ego Seraphinus Olivarius Rotae Auditor. Gallus.

Ego Christophorus Clavius professus Societatis Jesu. Germanus.

Ego Petrus Ciaconus. Hispanus.

Ego Antonius Lilius Artium et Medicinae Doctor, Aloysii frater. Calaber.

Ego F. Ignatius Dantes Ord. Praed. in almo Gymnasio Bononiensi Mathematicae disciplinae professor. Perusinus.


Copyright
Uiteraard is de kalenderhervormingscommissie de oorspronkelijke groep auteurs van deze tekst uit 1580. Joachim Krüger geeft de volgende bron:
Ferdinand Kaltenbrunner: Beiträge zur Geschichte der Gregorianischen Kalenderreform:
I. Die Commission unter Gregor XIII. nach Handschriften der Vaticanischen Bibliothek.
In: Sitzungsberichte der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften. Philosophisch- Historische Classe. Band 97. Wien, 1881. In Commission bei Karl Gerold's Sohn. Seite 7 - 54. Abschrift und HTML-Version von Joachim Krüger, Oktober MMIV.

HR: Zijn 'Abschrift' heb ik hierboven gerepliceerd d.m.v. 'kopiëren en plakken'.

Henk-Reints.nl